Rozmiar: 15909 bajtów

CCCLXIII.

1478, Mai 21. (Kamenz.)

Memorienstiftung Johann Bernhardi's und seines gleichnamigen Sohnes in Heinrichswalde für die Kirche zu Wartha.

Nos frater Erasmus abbas monasterii Camencz recognoscimus publice in hiis scriptis, nos recepisse a fideli nostro Heynrico sculteto in Heymarsdorff viginti marcas denariorum, quibus predictus scultetus a nobis et nostro monasterio redemit duas marcas annui census, quas quondam dominus Nicolaus abbas comparaverat a Johanne quondam sculteto in Heymarsdorff in et super thaberna in Heymarsdorff pro viginti marcis denariorum et postmodum econverso eundem censum vendiderat fidelibus subditis nostris, videlicet Johanni Bernhardi seniori et Johanni Bernhardi filio eius in Heynrichswalde manentibus. Eundem vero censum duarum marcarum predicti emptores nomine testamenti in remedium animarum suarum parentum et omnium progenitorum suorum legaverunt, assignaverunt et libere dederunt preposito et capellanis suis in Wartha. Ne igitur per huiusmodi iteracionem vendicionis et reemptionis dictus census una cum testamento in postmodum in oblivionem verteretur, idcirco dictam summam viginti marcarum cum consensu seniorum nostrorum in usum et necesitatem monasterii nostri convertimus ac preposito in Wartha cum capellanis suis, qui pro tempore fuerint, alias duas marcas annui census in et super duabus thabernis in Wartha, videlicet Mathie Schelner et vicario eius, videlicet Martino Geyseler loco testamenti predicti nunc et in futurum annis singulis ex parte monasterii sine impedimento alicuius tollendas assignamus, sic tamen, quod qualibet septimana una missa pro defunctis signanter feria quarta, si conpetenter fieri potest, aut ceteris diebus per prepositum sive capellanos suos in dicta capella pro animabus eorum devote persolvatur. Actum anno domini M°.CCCC°.LXX. octavo ipso die Corporis Christi.

Handschr. IV. Fol. 216. fol. d. der Königl. und Universitätsbibliothek zu Breslau.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów